A A A A A
Bible Book List

Ecclesiasticus 49 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

49 Memoria Josiae in compositionem odoris facta opus pigmentarii.

In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini.

Ipse est directus divinitus in poenitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis.

Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.

Praeter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt:

nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei.

Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenae genti.

Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiae.

Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum aedificare, et renovare:

10 Ezechiel, qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubim.

11 Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt rectas vias.

12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis.

13 Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu:

14 sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis aedificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam.

15 Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.

16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra:

17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi:

18 et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt.

19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam.

'Sirach 49 ' not found for the version: New International Version.
New International Version (NIV)

Holy Bible, New International Version®, NIV® Copyright ©1973, 1978, 1984, 2011 by Biblica, Inc.® Used by permission. All rights reserved worldwide.

Viewing of
Cross references
Footnotes