Add parallel Print Page Options

27 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie.

Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce laevigabis eos,

ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.

Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et laevigabis eos calce:

et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,

et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,

et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.

Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israelem: Attende, et audi, Israel: hodie factus es populus Domini Dei tui:

10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego praecipio tibi.

11 Praecepitque Moyses populo in die illo, dicens:

12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.

13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.

14 Et pronuntiabunt Levitae, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:

15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.

16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen.

17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen.

18 Maledictus qui errare facit caecum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.

19 Maledictus qui pervertit judicium advenae, pupilli et viduae: et dicet omnis populus: Amen.

20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen.

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen.

22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae: et dicet omnis populus: Amen.

23 Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen.

24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen.

25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.

26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen.