Font Size
Baruch 6:60-62
Biblia Sacra Vulgata
Baruch 6:60-62
Biblia Sacra Vulgata
60 similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: idipsum autem et spiritus in omni regione spirat:
61 et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis:
62 ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod praeceptum est ei: haec autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.
Read full chapter
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)