Add parallel Print Page Options

16 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judaeae fidelis, patre gentili.

Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.

Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judaeos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.

Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quae erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.

Et ecclesiae quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.

Transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.

Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Jesu.

Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem:

et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos.

10 Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.

11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:

12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.

13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant.

14 Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo.

15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos.

16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.

17 Haec subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.

18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Praecipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.

19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes:

20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judaei:

21 et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.

22 Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis caedi.

23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos.

24 Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.

25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant.

26 Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.

27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.

28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.

29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes:

30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?

31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.

32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.

33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.

34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.

35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.

36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace.

37 Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant,

38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent:

39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.

40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.