Add parallel Print Page Options

12 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.

Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.

Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.

Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:

et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:

et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.

Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum:

alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:

10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

11 Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.

13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.

14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?

16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?

17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?

18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?

20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.

22 Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:

23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.

24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,

25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.

26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.

27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.

28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.

29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores?

30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?

31 AEmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

13 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.

Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.

Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,

non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:

omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

Caritas numquam excidit: sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.

Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.

10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.

12 Videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: major autem horum est caritas.

14 Sectamini caritatem, aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.

Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.

Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem.

Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei aedificat.

Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat.

Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?

Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?

Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?

Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aera loquentes.

10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.

11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.

12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis.

13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.

14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.

15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.

16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.

17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.

18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.

19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.

20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.

21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.

22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.

23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?

24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:

25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.

26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.

27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.

28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.

29 Prophetae autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.

30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.

31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:

32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.

33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.

35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?

37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata.

38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.

39 Itaque fratres aemulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.

40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.