Add parallel Print Page Options

26 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:

Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.

Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:

et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,

accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec?

potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.

11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.

12 Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

13 Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.

14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum:

15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.

16 Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.

17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?

18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

22 Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?

23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.

26 Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.

27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.

28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

32 Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.

34 Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.

37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.

38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.

39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?

41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.

44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

46 Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.

47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.

48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.

49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.

50 Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.

51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.

52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?

54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?

55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.

56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.

58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.

59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:

60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,

61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.

62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur?

63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

64 Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.

65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:

66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.

67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,

68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?

69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras.

70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.

71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno.

72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem.

73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.

74 Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.

75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.

27 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.

Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.

Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,

dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.

Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.

Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.

Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.

Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.

Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel:

10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.

11 Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.

12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?

14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.

15 Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent:

16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus?

18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.

21 Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.

22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?

23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.

24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.

25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.

26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.

27 Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:

28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,

29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judaeorum.

30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.

31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.

32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.

33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.

34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.

35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

36 Et sedentes servabant eum.

37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum.

38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.

39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,

40 et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.

41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:

42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:

43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.

44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.

46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?

47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.

48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.

49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.

50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt,

52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.

54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.

55 Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei:

56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei.

57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:

58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.

59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,

60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.

62 Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum,

63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.

64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore.

65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.

66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.