Add parallel Print Page Options

Et iterum intravit Capharnaum post dies,

et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.

Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.

Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.

Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.

Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:

Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?

Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?

Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?

10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),

11 tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.

12 Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.

Read full chapter