Add parallel Print Page Options

Respondensque rex Assuerus, ait: Quis est iste, et cujus potentiae, ut haec audeat facere?

Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens.

Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum.

Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.

Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo.

10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo: et regis ira quievit.

Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii Judaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.

Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam.

Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judaeos, juberet irritas fieri.

At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiae monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum,

et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Judaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur.

Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?

Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Judaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judaeos.

Scribite ergo Judaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere.

Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Judaeos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad AEthiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judaeis, prout legere poterant et audire.

10 Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatae sunt, et missae per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis praevenirent.

11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Judaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.

12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.