BibleGateway.com
A A A A A
en
» Printer-friendly page » Mobile-friendly page
Passage results: 

Apocalypsis 1 (Biblia Sacra Vulgata)

 

Apocalypsis 1 (Biblia Sacra Vulgata)

Apocalypsis 1

 1apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni

 2qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit

 3beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est

 4Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt

 5et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo

 6et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen

 7ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen

 8ego sum A et W principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

 9ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu

 10fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae

 11dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam

 12et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea

 13et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream

 14caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis

 15et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum

 16et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua

 17et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus

 18et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

 19scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec

 20sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Public Domain

 

Passage
Link
Embed
 
 
 show hide embed options

Go to mobile site
Go to the top of the page
Contact us/Feedback
Gospel.com
Site map
Privacy policy
Site: Terms of use
Widget: Terms of use
Advertise with us