Add parallel Print Page Options

Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus:

contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii: et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis.

Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio:

nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus: sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quae non licebat.

Read full chapter