BibleGateway.com
A A A A A
en
» Printer-friendly page » Mobile-friendly page
Passage results: 

I Corinthios 10 (Biblia Sacra Vulgata)

 

I Corinthios 10 (Biblia Sacra Vulgata)

I Corinthios 10

 1nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

 2et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari

 3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt

 4et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

 5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

 6haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt

 7neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere

 8neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia

 9neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt

 10neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore

 11haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt

 12itaque qui se existimat stare videat ne cadat

 13temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

 14propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura

 15ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico

 16calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est

 17quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur

 18videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris

 19quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid

 20sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum

 21non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum

 22an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt

 23omnia licent sed non omnia aedificant

 24nemo quod suum est quaerat sed quod alterius

 25omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam

 26Domini est terra et plenitudo eius

 27si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam

 28si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam

 29conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia

 30si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago

 31sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

 32sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei

 33sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Public Domain

 

Passage
Link
Embed
 
 
 show hide embed options

Go to mobile site
Go to the top of the page
Contact us/Feedback
Gospel.com
Site map
Privacy policy
Site: Terms of use
Widget: Terms of use
Advertise with us