Add parallel Print Page Options

10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri, ab aeterno in aeternum.

11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quae in caelo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.

12 Tuae divitiae, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium.

13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.

14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.

15 Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.

16 Domine Deus noster, omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.

17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.

Read full chapter